LATERES Crudi

LATERES Crudi
LATERES Crudi
quibus aedificia vulgo struebantur, tam apud Graecos, quam Rom. foci item: Vide supra: at ex cocto latere structi Babylonis muri. Quod laterum discrimen etiam Graeci norunt, inter ὠμην` πλίνθον et ὀπτην` distinguentes; sed et absolute πλίνθον quum nominant, de latere crudo intelligunt. Coquebantur nempe igne, qui hinc cocti; reliqui vero siccabantur solum ad Solem, hinc siccati, apud Plin. l. 35. c. 14. communiter crudi, appellati. Ut minimum autem toto biennio expositos Soli eos habere solebant, ut siccescerent, nec recentius ductos probabant. Uticenses vero eo tantum latere, qui ante quinquennium ductus esset, in structuris utebantur. Porro tria erant apud Graecos vulgatissima structurarum genera, Latericia ἡ ἀπὶ βησάλου; Ordinaria, similis latericiae, sed ex lapide duro vel silice, quam ἐγχώρηγον vocat Constantinus, quod in ordinem composita esset structura, εν χώρα sc. sitis omnibus lateribus s. lapidibus; et Tertia, ex saxo quadrato, quam τετραπἐδικον λίθον idem appellat. Vide Salmas. ad Solin. p. 1230. et seqq. ut et supra in Bessale, et Ceramica porta; ac infra in voce Pelargi, ubi de Laterariarum domuum primis inventoribus. De Laterum vero impositione, servili apud Vett. poenae genere, infra ibid. in voce Servi uti de Laterum mille ex solido auro fusorum dono, a Craeso olim, Delphico templo, facto, unde ara tota aurea, ὁλόχρυσος, facta, apud Herod. l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • BESSALE seu BESSALIS later — Graecis recentioribus Βήςαλον, Plinio et Vitruvio later δίδωρος, quia mensuram habet hessis, i. e. duos pedis trientes. Nempe lateres per palmos olim dimetiebatur, et lapidem δίδωρον, τρίδωρον, τετράδωρον ac πεντάδωρον, dicebant, a duobus, tribus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”